monumenta.ch > Servius > bavPal.lat.1646.144 > sectio 20 > sectio 18 > sectio 11 > sectio 9 > sectio 19 > sectio 4 > bmv343.205 > 19 > sectio 13 > 6 > 16 > sectio > 15 > 24 > 12 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 17
BLANDUS ait: cogitanti mihi, quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPULLIUS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putaverit futuros, qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se voluisse redimere, quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIUS dixit: non quaesivi secretos tramites et occultum iter: proditor eadem via veni qua legati?